라틴어 문장 검색

tertio enim ab ephebo puero in monte, comitantibus universis, nomen eius clamabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 435)
nam et in Gallo in- patientia turpis amoris ostenditur, et aperte hic Antonius carpitur, inimicus Augusti, quem contra Romanum morem Cytheris est in castra comitata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 111)
quam rem rursus repetit dicendo 'nec nulla interea est inaratae gratia terrae', id est maxima;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 823)
legimus enim "at istos rastros interea depone" in Terentio, item "rastraque et in- curvi saevum rubuere ligones". et rastra dicta, quia terram radunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 942)
'cum primis' autem, id est interea, quod maxime necessarium est, vel inter prima opera et officia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1785)
huius canis est reversus ad Erigonam filiam, quae, cum eius comitata vestigia pervenisset ad patris cadaver, laqueo vitam finivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3894)
interea dryadum s. s. q. s. i. donec laudandi Caesaris tempus adveniat, interim georgica scribo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 401)
Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem, fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid telorum esset, efferret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 8:1)
interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis per se ipsam causam non fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 45:2)
an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:3)
interea Vellei noli quaeso prae te ferre vos plane expertes esse doctrinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:4)
Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens, postquam pater adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat, puerum interea obtruncat membraque articulatim dividit perque agros passim dispergit corpus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 68:1)
id ea gratia ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi, sibi salutem ut familiari pareret parricidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 68:2)
Atque interea tamen, dum haec, quae dispersa sunt, coguntur, vel passim licet carpentem et conligentem undique repleri iusta iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 191:1)
nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae, sive de divina vi sive de humana, sive ex inferiore loco sive ex aequo sive ex superiore, sive ut impellat homines sive ut doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut reflectat sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta oratio, non fontibus, et, quocumque ingreditur, eodem est instructu ornatuque comitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION