라틴어 문장 검색

circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis quam genere, iam orbem volventes suos increpans clara voce Hic praebituri inquit, vos telis hostium estis indefensi, inulti?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 302:1)
qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 418:2)
ductus exercitus ad Carventanam arcem, quamquam invisus infestusque consuli erat, impigre primo statim adventu deiectis qui in praesidio erant arcem recipit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 585:1)
fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 641:1)
sed castris praeerat Verginius, privatim Sergio invisus infestusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 97:2)
aut enim passuros inultam iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 183:1)
Licinius contra suspectam et invisam semper eam pecuniam fore aiebat causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum novarum praebituram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 231:1)
quem dolorem ulti patres sunt senatus consulto facto ut consules, invisus plebi magistratus, crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 335:1)
illud notandum videtur, ut sciant homines quae et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed invisa etiam reddiderit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 210:1)
ibi crimen valuit et obstinatis animis triste iudicium invisumque etiam iudicibus factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 216:2)
Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 382:1)
invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem quae plus quam trecentarum amphorarum esset haberet - id satis habitum ad fructus ex agris vectandos, quaestus omnis patribus indecorus visus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 673:1)
Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 613:1)
at enim periculi quidem nihil ab se timeri, invisam tamen stirpem regiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 337:2)
ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 412:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION