라틴어 문장 검색

quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit deo, ut volunt, consilii, eius scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:10)
non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:14)
"Veneris periuria venti Inrita per terras et freta summa ferunt."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 414)
saepe duces trepidis petiere oracula rebus, uenit et a templis inrita turba domum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 312)
ingeret hic potus iuuenis maledicta puellae, postmodo quae uotis inrita facta uelit:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 548)
Haec deus in melius crudelia somnia uertat et iubeat tepidos inrita ferre Notos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 443)
periuria ridet amantum Iuppiter et uentos inrita ferre iubet.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 630)
ita deinde diis visum, nec inritam conditoris templi vocem esse qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine conpotum eius doni volgari laudem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 117:2)
Tarquinius Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque , est interfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 621:5)
his sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obsaeptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 53:1)
ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit ut omissa inrita re, nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 65:1)
sed milites extrahi rem criminantes ut dictator, priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret, inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in adversos montes agmen erigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 336:1)
vana lex vanique legis auctores iactando inritum munus facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 463:2)
Aequi a Q. Fabio - is eo cum exercitu venerat - pacem petiere, inritamque ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 9:1)
respicerent tribunal homines, castellum omnium scelerum, ubi decemvir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor, carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus animo ad libidinem verso virginem ingenuam in oculis populi Romani, velut bello captam, ab complexu patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono dederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 631:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION