라틴어 문장 검색

Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 5:2)
Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris opprimetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:6)
Nam ubi plaustro aut aratro iuvencum consuescimus, ex domitis bubus valentissimum eundemque placidissimum cum indomito iungimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 9:3)
Si vero non pigeat iugum fabricare, quo tres iungantur, per hanc machinationem consequemur, ut etiam contumaces boves gravissima opera non recusent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:1)
Nam ubi piger iuvencus medius inter duos veteranos iungitur, aratroque iniecto terram moliri cogitur, nulla est imperium respuendi facultas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:2)
Item custodiendum est, ne in comparatione vel statura vel viribus impar cum valentiore iungatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 13:2)
Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:1)
Namque unum genus adversus hominum insidias eligitur, et id villam quaeque iuncta sunt villae custodit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 2:1)
iuncta sint ea fumo vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic generi praecipue salutaris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 1:2)
In ea singulidextro laevoque pariete aditus ad utramque cellam faciendi sunt, iuncti parieti, qui est intrantibus adversus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 2:3)
Ascensus deinde avibus ad tabulata per utramque cellam datur iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 6:1)
Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique et a balinei libera est odoribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:4)
iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo condatur instrumentum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 3:3)
vigilias, stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장10)
sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION