라틴어 문장 검색

neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam corporis tacta lacessitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 116:1)
lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graves insequantur aut turpis satisfactio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 143:2)
nihil enim quod in lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 154:3)
inopinatum et a lacessente poni solet, quale est, quod refert Cicero, quid huic abest nisi res et virus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 193:2)
aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis suum et tribunal implevit, et geminique minantur caelum scopuli;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 287:1)
quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 24:2)
et pro Milone Et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 103:5)
Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장6)
At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subuersis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장10)
Neminem eo fortuna provexit, ut non tantum illi minaretur, quantum permiserat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:3)
Multum enim adicit sibi virtus lacessita;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 3:2)
Qui aliis Pompeium offendentibus aliis Caesarem simul lacessit duos?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 12:4)
Aeque ad tuam mortem multis aditus non est, licet illam multi minentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:4)
" Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas occupavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 16:4)
Sol me invitabat, fames admonebat, nubes minabantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION