라틴어 문장 검색

quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 1:5)
hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus existimavique in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus esset iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:9)
quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:4)
Nec in hac modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima, sed ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verum tamen in occulto lateret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 3:5)
sed tamen earum causarum quae non sunt constantes aliae sunt perspicuae, aliae latent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장1)
latent quae subiectae sunt fortunae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장3)
Intima panduntur victi penetralia caeli, Nec latet extremos quae Vis circumrotat Orbes.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:3)
Jam vero Superis convivae admittimur, alti Jura poli tractare licet, jamque abdita coecae Claustra patent Terrae rerumque immobilis ordo, Et quae praeteriti latuerunt saecula mundi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:9)
Suspicor tamen quod duratio Caloris ob causas latentes augeatur in minore ratione quam ea diametri:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 44:5)
tenero latet ulcus in ore putre, quod haut deceat plebeia radere beta.
(페르시우스, 풍자, satire 367)
hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
| Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda virtus placeret, vigebant artes ingenuae summumque certamen inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu lateret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:3)
Itaque herbarum omnium sucos Democritus expressit, et ne lapidum virgultorumque, vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:4)
Huc decenni proelio irata virtus abditur, stipant graves Danai recessus, in suo voto latent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:5)
Vincetur, quicunque latet;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION