라틴어 문장 검색

turrem autem minimam ait oportere fieri ne minus altam cubitorum LX, latitudinem XVII, contracturam autem summam imae partis quintam, arrectaria turris in imo dodrantalia, in summo semipedalia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장11)
in capite autem dextra ac sinistra trocleae duae, per quas movebatur quod inerat in eo canali capite ferrato tignum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장23)
supra autem tignum, quod inibi erat, arcus tegebantur ad canalem crebriter, uti sustinerent corium crudum, quo ea machina erat involuta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장25)
supra capreolos conlocetur quadratum tignum, quo capreoli coniungantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장10)
fuerat enim eius baseos longitudo pedum LXIII, latitudo XLII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장6)
ita supra transtrorum planitiem, quae supra basim fuerat, postes erant erecti pedes XVIII, latitudine S, crassitudine FZ, distantes inter se IS.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장11)
supra capreolos tignum conlocatum coniungebat capreolorum compactiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장13)
a capite autem ad imam calcem tigni contenti fuerunt funes III crassitudine digitorum VIII, ita religati, quemadmodum naves a puppi ad proram continentur, eique funes praecinctura e transversis erant religati habentes inter se palmipedalia spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장21)
is autem comparavit helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat pedum CXXXV, latitudo pedum LX.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장14)
longitudo prolixior quam latitudo sit, latitudo quam altitudo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:11)
sin autem valvatae erunt, altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius foris latitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장35)
tignum sumitur, cuius tigni quanta paratur pedum longitudo, tanta digitorum expeditur crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장3)
sed in aqua circuli planitiae in latitudine moventur, vox et in latitudine progreditur et altitudinem gradatim scandit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장21)
Sicut enim longitudini numerorum aliud intervallum, id est superficiem, ut latitudo ostenderetur, adiecimus, ita nunc latitudini si quis addat eam, quae alias altitudo alias crassitudo alias profunditas appellatur, solidum numeri corpus explebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numeris solidis. 1:2)
Sic etiam in numero unitas quidem, cum ipsa linearis numerus non sit, in longitudinem tamen distenti numeri principium est, et linearis numerus, cum ipse totius latitudinis expers sit, in aliud tamen spatium latitudinis extenti numeri sortitur initium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numero lineari 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION