라틴어 문장 검색

Perque probos mores nocturnos pelle timores.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:7)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
(불가타 성경, 집회서, 9장24)
Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장26)
Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장14)
sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:17)
nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:15)
At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:4)
Atqui hoc a bonis non potest separari — Neque enim bonus ultra iure uocabitur, qui careat bono — Quare probos mores sua praemia non relinquunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:6)
neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:8)
sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit cum probus esse desierit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:10)
Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:20)
uideo, inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:2)
Num igitur ea mentis integritate homines degunt ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:5)
Nam ut probis atque improbis nullum foedus est ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:18)
Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur, uel puniri improbos uel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas sed futuri cogit certa necessitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION