라틴어 문장 검색

Mature, inquit, est quod neque citius neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 8:3)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et nimium cocta, sed tempore suo temperate adulta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 8:5)
Sic ergo et Virgilius inducit Neptunum discessum ventis imperantem ut et tam cito discedant tamquam fugiant, et tamen flandi mediocritatem in regressu teneant tamquam mature, id est temperate, abeuntes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 10:1)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Unde capillos crispi, quia ita temperati sunt ut capite sicciore sint, tarde canescunt, cito in calvitium transeunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:1)
Cum enim cibus non squalidus siccitate sed humoris temperie mollis ventri inferendus sit, necesse est eandem viam ambobus patere, ut cibus potu temperatus per stomachum in ventrem condatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 8:3)
Calor autem si temperatus sit et modicus, nutrit humores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:1)
sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex maiore calore non fieri et ex minore ac temperato provenire dicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:2)
Colle tumet modico, lenique excrevit in altum Pingue solum tumulo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:4)
Apso gestare carinas Caussa palus, leni quam fallens egerit unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:41)
Tepidi natabis lene Congedi vadum Mollesque Nympharum lacus, Quibus remissum corpus adstringes brevi Salone, qui ferrum gelat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX2)
O temperatae dulce Formiae litus, Vos, cum severi fugit oppidum Martis Et inquietas fessus exuit curas, Apollinaris omnibus locis praefert.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX1)
Hic summa leni stringitur Thetis vento;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX4)
Si quid lene mei dicunt et dulce libelli, Si quid honorificum pagina blanda sonat, Hoc tu pingue putas et costam rodere mavis, Ilia Laurentis cum tibi demus apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLV1)
agmine certo itinere, impetu, ut leni fluit agmine Thybris, vel tractu corporis, ut extremaeque agmine caudae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2123)

SEARCH

MENU NAVIGATION