라틴어 문장 검색

M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit, cum in Hispaniam consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe duxisse;
(아풀레이우스, 변명 16:14)
haec Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset.
(아풀레이우스, 변명 16:16)
falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themison seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum;
(아풀레이우스, 변명 31:3)
nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus.
(아풀레이우스, 변명 42:10)
interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum.
(아풀레이우스, 변명 42:13)
XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas;
(아풀레이우스, 변명 43:5)
et tu quindecim seruos uis interfuisse?
(아풀레이우스, 변명 45:8)
XV liberi homines populus est, totidem serui familia, totidem uincti ergastulum.
(아풀레이우스, 변명 45:12)
libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine uinculo.
(아풀레이우스, 변명 51:18)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
quaesisse causas ex seruo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse.
(아풀레이우스, 변명 56:6)
unde autem seruus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos?
(아풀레이우스, 변명 56:10)
cur autem suspicax seruus ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius quam mundam domum redderet?
(아풀레이우스, 변명 56:13)
non insimulet Crassus seruum suum:
(아풀레이우스, 변명 56:15)
occulte fabricatum esse dixistis quod Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt.
(아풀레이우스, 변명 60:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION