라틴어 문장 검색

interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:1)
erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:2)
quantum luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset inlata?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장3)
qui denique questus, qui luctus, qui maeror dignus inveniri in calamitate tanta potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:7)
si denique pictor ille vidit, cum in immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca- put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:3)
tolle hanc opinionem, luctum sustuleris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:3)
sed ob eam causam contendi ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu haec est consolatio maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:5)
ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:2)
est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:15)
idne est, quo traducti luctum levemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:4)
si vero aliquid etiam - , tum plane luctum omnem absterseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:6)
similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum praedicantur, eorumque, qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:1)
nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:5)
in quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:4)
et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION