라틴어 문장 검색

Quae maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis quod bonum, faustum, felix fortu- natumque esset praefabantur, rebusque divinis, quae publice fierent, ut faverent linguis, imperabatur inque feriis imperandis, ut 'litibus et iurgiis se abstinerent'. Itemque in lustranda colonia ab eo, qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum lustraret, bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 147:2)
Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem, Si veteris potuit cervae conprendere lustra, Saevit in absentem, et circum vestigia lustrans, Aethera per nitidum tenues sectatur odores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:3)
ut, lacerato oculo circum si pupula mansit incolumis, stat cernundi vivata potestas, dum modo ne totum corrumpas luminis orbem et circum caedas aciem solamque relinquas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:8)
dedicavit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 606:1)
dum montibus umbrae lustrabunt convexa alii hoc loco distinguunt et dicunt, quamdiu inclinata in montibus latera umbrae pro solis flexu circumibunt, ut lustrat Aventini montem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6073)
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION