라틴어 문장 검색

utendumque tum uel sanguinis missione uel ductione alui uel nigro ueratro, sicut praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:5)
At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est, uel salsa, uel ex lauro decocta, tum frigida posca.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:1)
Mitti uero necne debeat, ex is intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:6)
At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:1)
Vbi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 11:4)
Post quae nullo nouo magisterio, sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:6)
Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P. #1108 II conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. #1114 I aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:1)
In utraque parte uero [id est et paralysi et mydriasi] pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 66:3)
apud nos foediora uerba ne consuetudine quidem aliqua uerecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta seruantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 1:2)
paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:2)
Cetera postea sic facienda, ut in uulneribus, in quibus pus moueri debet, praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:5)
criticam), sed etiam ubi major fides habenda est praeceptis quae observari jubent viri linguae latinae peritissimi, de qua re nullam mentionem esse faciendam in Adnot.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.32)
Sin, quod vero propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt, quod ii, quos experimenta sola sustinent:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 63:1)
Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale coelum, quae aetas, quod tempus anni, minimeque in rebus multum inter se differentibus, perpetuum esse praeceptum temporis potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 7:4)
Sed qui quaestui serviunt, quoniam is major ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION