라틴어 문장 검색

nam cum facit ipsa familia vim armatis coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 2:1)
Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 2:4)
Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii hominibvs armatis damnvm M. Tvllio datvm, quid haberes quod diceres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 1:3)
an, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:4)
nec homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo malo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 2:11)
haec cum praetorem postulabas, cum tribunos appellabas, nempe dicebas, potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 16장 2:1)
etenim, recuperatores, non damno commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 2:1)
nam id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum cum nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et 'damnvm' adderetur 'inivria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 2:2)
non ergo praetores a lege Aquilia recesserunt, quae de damno est, sed de vi et armis severum iudicium constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 18장 1:2)
Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix viti fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 5:2)
Non enim eius vitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 5:3)
Alcidamas quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quae constat ex enumeratione humanorum malorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:2)
haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 29:1)
nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:3)
quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae omnium maxuma est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 68:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION