라틴어 문장 검색

Sunt autem quaedam officia etiam adversus eos servanda, a quibus iniuriam acceperis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 45:1)
atque haud scio an satis sit eum, qui lacessierit, iniuriae suae paenitere, ut et ipse ne quid tale posthac et ceteri sint ad iniuriam tardiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 45:3)
Quare suscipienda quidem bella sunt ob earn causam, ut sine iniuria in pace vivatur, parta autem victoria conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:1)
Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:3)
Fortes igitur et magnanimi sunt habendi, non qui faciunt, sed qui propulsant iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:1)
Nam quos improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam instructos, eos haud contemnunt quidem, sed de iis male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:5)
Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis, quod, eam si non habebunt, [iniusti habebuntur,] nullis praesidiis saepti multis afficientur iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:3)
qui cum prohiberet iniuria tenuiores, aequitate constituenda summos cum infimis pari iure retinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 54:3)
Extremum autem praeceptum in beneficiis operaque danda, ne quid contra aequitatem contendas, ne quid pro iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:13)
Ac propter hoc iniuriae genus Lacedaemonii Lysandrum ephorum expulerunt, Agim regem, quod numquam antea apud eos acciderat, necaverunt, exque eo tempore tantae discordiae secutae sunt, ut et tyranni exsisterent et optimates exterminarentur et praeclarissime constituta res publica dilaberetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 106:1)
nec vero solum ipsa cecidit, sed etiam reliquam Graeciam evertit contagionibus malorum, quae a Lacedaemoniis profectae manarunt latius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 106:2)
Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum quam facere cuiquam iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:1)
Cui fit iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 63:4)
Quotus enirn quisque reperietur, qui impunitate et ignoratione omnium proposita abstinere possit iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 90:4)
Etenim, si is, qui non defendit iniuriam neque propulsat, cum potest, iniuste facit, ut in primo libro disserui, qualis habendus est is, qui non modo non repellit, set etiam adiuvat iniuriam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 93:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION