라틴어 문장 검색

Si ualidioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones ueniendum est, quae uehementius adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:3)
Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, si qui apparent, ante contectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:4)
Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:2)
Vbi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:1)
Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:4)
Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 23:3)
- Propter haec et album ueratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem uel educant uel dissipent, quorum supra mentio facta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 25:1)
Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 25:2)
- Proprium eius medicamentum galbanum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:6)
Quibus uero medicamentis discuteretur, supra propositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:9)
Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra demonstraui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 28:6)
eaque ubi uel per ipsa medicamenta uel etiam ferro aperta est, pus debet emitti.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:4)
Sed tum ualidioribus medicamentis opus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 43:1)
idque ex primis medicamentis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:2)
Neque alienum est, ubi qui soluerit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION