라틴어 문장 검색

Priora in qualibet parte corporis fiunt, hoc in prominentibus membris, id est inter ungues, et alas, vel inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 74:4)
inter quae miserum, sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscindere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 87:7)
Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 10:6)
quia saepe, quum quis aliter decubuit, aliterque membrum collocavit, pus ferri, quod jam desierat, iterum incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 48:11)
Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede, neque in articulo, sed in eo membro, quod per se immobile, non nisi cum toto corpore movetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 49:1)
At si nervi juxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur hi, vel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 4:5)
et in majore membro, si medium mucro transiit, facilius sanescit, quod pervium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 3:3)
Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa vulnus duo membra fasciis habenisve deliganda, et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:1)
Nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur, et procidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 22:2)
atque ita superius tergus relaxatum, cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:4)
Ergo, si qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum habent, commodissimum est ducere alvum, tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa, et foras prodeant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:2)
et, Si quando medicamenta vincuntur, membrum praecidi oportere, alio loco mihi dictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 1:2)
tum infra introrsus leniter tendunt, quo aequalius superiora membra sustineant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 24:6)
Si vero non adversa, sed obliqua junguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero brevius est, et musculi ejus tument.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 3:7)
Ergo, si hoc deprehensum est, protinus id membrum oportet extendere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION