라틴어 문장 검색

idque uel merum sorbet aliquis uel bibit mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:5)
Si durities manet, mollire commode uidetur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla ceruina cum irino, aut sebum taurinum uel caprinum cum rosa mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:4)
Si uero uulua exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ouis album misceatur, idque adponatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 4:1)
uel album ex ouo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae puluere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 4:2)
Demittendus homo in aquam calidam oleo mixtam, potui danda aqua quae comprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:37)
Si maior est dolor, papaueris cortices in uino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:3)
uel cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his uinum miscendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:4)
Si uero tumores etiam obcalluerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:1)
Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 1:1)
Miscentur autem uarie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, isdemque servatis ponderum ratio mutetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 1:2)
Itaque cum facultatium materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 1:3)
arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 5:3)
Ea uero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, tum infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 5:4)
ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 6:2)
Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION