라틴어 문장 검색

utque erat e somno tunica velata recincta, nuda pedem, croceas inreligata comas, Thesea crudelem surdas clamabat ad undas, indigno teneras imbre rigante genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:367)
ut voto potiare tuo, miserabilis esto, ut qui te videat, dicere possit 'amas.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:545)
ante fores iaceat, 'crudelis ianua!'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 122:2)
invenies, quamvis non est miserabilis index, non minus hoc illo triste, quod ante dedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 112)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
parcendum est animo miserabile vulnus habenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 513)
dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis, dum tardae causas invenit ipsa morae, non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit sacra suo facio barbariora loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 237)
nil adeo fortuna gravis miserabile fecit, ut minuant nulla gaudia parte malum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 42)
Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute, Nasonem nolles in quibus esse locis, sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 61)
non ita dis placuit, qui te spoliare pudica coniuge crudeles non habuere nefas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 114)
"hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, qui mea crudeli laceravit verbere terga."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권433)
arserat Aeneae Dido miserabilis igne, arserat exstructis in sua fata rogis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권354)
"nec volui fieri nec sum crudelis in ira, cura repellendi sed mihi nulla fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권202)
"saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas, utque ego, sub terras sanguinulentus eas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권281)
Nec tibi sol calidus , nec sit tibi lucida Phoebe, Destituant oculos sidera clara tuos . Nec se Vulcanus , nec se tibi praebeat aer, Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter . Exul , inops erres , alienaque limina lustres , Exiguumque petas ore tremente cibum . Nec corpus querulo , nec mens vacet aegra dolore, Noxque die gravior sit tibi , nocte dies . Sisque miser semper , nec sis miserabilis ulli :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION