라틴어 문장 검색

Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio.
(불가타 성경, 집회서, 9장23)
Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam.
(불가타 성경, 집회서, 10장33)
et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
(불가타 성경, 집회서, 23장31)
Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini.
(불가타 성경, 집회서, 23장37)
Et Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, zelando timorem Domini;
(불가타 성경, 집회서, 45장28)
Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini vestigium eius est.
(불가타 성경, 집회서, 50장31)
Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus.
(불가타 성경, 호세아서, 2장21)
Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.
(불가타 성경, 호세아서, 11장8)
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: " Quid hoc fecisti? ". Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
(불가타 성경, 요나서, 1장10)
Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.
(불가타 성경, 요나서, 1장16)
et oravit ad Dominum et dixit: " Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia.
(불가타 성경, 요나서, 4장2)
" Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo;
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장9)
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: "In quo despeximus nomen tuum?".
(불가타 성경, 말라키서, 1장6)
Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat.
(불가타 성경, 말라키서, 2장5)
Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION