라틴어 문장 검색

consilium resque locusque dabunt, si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis mitia, si vires fregerit ira suas, siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 151)
pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, utraque iam vestras sistite turba minas, quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, hanc sinite infelix in loca iussa feram, si quantam merui, poena me perdere vultis, culpa mea est ipso iudice morte minor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 236)
O mihi post nullos umquam memorande sodales, et cui praecipue sors mea visa sua est, attonitum qui me, memini, carissime, primus ausus es adloquio sustinuisse tuo, qui mihi consilium vivendi mite dedisti, cum foret in misero pectore mortis amor, scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis, officium nec te fallit, amice, tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 51)
saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum ignibus adflari proxima quaeque solent, sed tamen in duris remanentem rebus amicum quamlibet inviso Caesar in hoste probat, nec solet irasci - neque enim moderatior alter - cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 913)
vos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres, mite precor duplici numen adesse viae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1016)
his precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar, fiat ab ingenio mollior ira meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 115)
idque facis, nec te quisquam moderatius umquam imperii potuit frena tenere sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 120)
hoc unum fieri te prohibente potest, spes mihi magna subit, eum te, mitissime princeps, spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 168)
mitius exilium si das propiusque roganti, pars erit ex poena magna levata mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 178)
quae pro te ut voveam, miti pietate mereris haesuraque fide tempus in omne mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 416)
neve hominum referam flexas ad mitius iras, Iunonis gener est qui prius hostis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 513)
tu vero tua damna dole, mitissima coniunx, tempus et a nostris exige triste malis, Aeque meos casus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 314)
nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non nostra verecundo vota pudore carent, mitius exilium pauloque propinquius opto, quique sit a saevo longius hoste locus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 427)
nam neque iactantur moderatis aequora ventis, nec placidos portus hospita navis adit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 431)
ergo illum demens in me saevire coegi, mitius inmensus quo nihil orbis habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 812)

SEARCH

MENU NAVIGATION