라틴어 문장 검색

nam tibi vehementer nova res molitur ad auris accedere et nova se species ostendere rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:14)
Sic igitur magni quoque circum moenia mundi expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:1)
porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque, reges expugnant, capiuntur, proelia miscent, tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:12)
neque enim mediocri clade coorta flammae tempestas Siculum dominata per agros finitimis ad se convertit gentibus ora, fumida cum caeli scintillare omnia templa cernentes pavida complebant pectora cura, quid moliretur rerum natura novarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:2)
Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
At Venus obscuro gradientes aere sepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram aut veniendi poscere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 8:1)
Ait enim pecudes simplici uti cibo, et ideo expugnari difficilius earum quam hominum sanitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:2)
627 Persequitur Pompeium Caesar, mareque praecludere vallo molitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권24)
Tunc adoperta levi procedit vinea terra, Sub cuius pluteis et tecta fronte latentes Moliri nunc ima parant, et vertere ferro Moenia:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:46)
Illic, bellaci confisus gente Curictum, Quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto, Clauditur extrema residens Antonius ora, Cautus ab incursu belli, si sola recedat, Expugnat quae tuta, fames.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:3)
18 Caesar obsidionem molitur, castellaque exstruit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권4)
expugnantur Cyrenaeorum oppida.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권21)
Expugnare senem potuit Cleopatra venenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:20)
subito bellum molire tumultu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:29)
Obsessusque gerit (tanta est constantia mentis) Expugnantis opus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION