라틴어 문장 검색

Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 6:4)
Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:2)
Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 11:2)
Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, conuenit, sed media materia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 3:4)
Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro superuenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:2)
natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:5)
Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transuersum esse supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:6)
Inde tenuius intestinum est, in sinus uehementer inplicitum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 8:1)
Contegit uero uniuersa haec omentum, ex inferiore parte leue et strictum, ex superiore mollius;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:1)
Si in nares destillauit, tenuis per has pituita profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:4)
At si aeque tenuis quarto die pituita est, uel nares aeque clausae uidentur, adsumendum est uinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 4:3)
sorbitionibus utendum itemque ouis sorbilibus aut apalis [mollibus];
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:3)
deinde adsumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum reuertantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:5)
Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum uino tenui, austero, nonnumquam uomitu.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:3)
Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque uitio iam haerenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION