라틴어 문장 검색

Nos autem, quotienscunque aliquid monstrare volumus, in his praesertim formulis, ordinatarum virgularum multitudinem non gravamur apponere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:9)
Idem autem et in numeris fieri, sequens operis ordo monstrabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:11)
Hanc autem pyramidum generationem monstrat subiecta descriptio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:12)
Amplius, quod inpar numerus sola perfici unitate monstratus est, par vero sola dualitate, id est solo binario numero.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De antelongioribus numeris et de vocabulo numeri parte altera longioris 1:8)
Unde nunc nobis monstrandum est, hac gemina numerorum natura, quadratorum scilicet et parte altera longiorum cunctas numeri species cunctasque habitudines vel ad aliquid relatae quantitatis, ut multiplicium vel superparticularium et ceterorum, vel ad se ipsam consideratae, ut formarum, quas dudum in superiore disputatione descripsimus, informari, ut, quemadmodum mundus ex inmutabili mutabilique substantia, sic omnis numerus ex tetragonis, qui inmutabilitate perficiuntur, et ex parte altera longioribus, qui mutabilitate participiant, probetur esse coniunctus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:8)
Sed hoc quoque subiecta descriptione monstratur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 1:5)
Ad aliquid autem considerationem armonicae proprie esse, in primi libri rerum omnium divisione monstravimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 1:4)
Magnumque su[ae v]is monstrat ostentum, si quis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 8:1)
Quouis iudice de opum dignitatumque me cum possessione contende et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris ego iam tua fuisse quae repetis sponte concedam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:6)
Ex quibus omnibus nihil horum quae tu in tuis computas bonis tuum esse bonum liquido monstratur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:18)
in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:17)
Quantis uero implicitae malis sint breuissime monstrabo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:2)
quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:2)
Quodsi, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:7)
Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION