라틴어 문장 검색

"Cur fata paras, cui proxima fatur Mors finem, cui uita mori, cui uiuere fatum?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:15)
Cur poscis inepte Quod Natura parat, quod mors uicina minatur?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:17)
Hic tamen a tergo Parthorum more sagitam Dirigit in Venerem nec fallitur illa, sed ictum Primo proponit, assumit uulnus et inde Mortem concludit, nec ad hec instare Libido Argumenta potest, dum sic concluditur illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:6)
Dum moritur, sua fata stupet Cytherea, nec ipsam Credit adesse necem, quamuis mors ipsa loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:15)
Illic phoenix in se mortuus, redivivus in alio, quodam naturae miraculo, se sua morte a mortuis suscitabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:93)
Illic unicornis virginali soporatus in gremio, ab hostibus somnum mortis incurrebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:153)
Illic aper dentis armatura fulmineus, mortem propriam canibus multiplici vendebat in vulnere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:160)
Per me enim homo procreatur ad mortem, per ipsum recreatur [0446A] ad vitam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:102)
Consequenter vero ad excusationis auxilium confugiens, precibus humilitatis melle conditis, ejus benevolentiam exorabam (ne vel meae tenuitatis assignaretur errori, vel indignationis supercilio deputaret, vel ingratitudinis venenis adscriberet, quod ejus adventui nullam hilaritatis festivitatem persolveram, sed potius ejus apparentia velut monstruosi phantasmatis anomala apparitione percussus, adulterina exstasis morte fueram soporatus), [0447A] dicens non esse mirandum, si in tantae dignitatis praesentia, meae umbra mortalitatis expalluit, si in tantae majestatis meridie, meae discretionis radiolus in vesperem exorbitationis evanuit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:4)
Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa, Mors vivens, moriens vita, suave malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:5)
Peccatum veniae, venialis culpa, jocosa, Poena, pium facinus, imo, suave scelus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:6)
cujus aerumnosa est nativitas, cujus vitam laboriosa demolitur poenalitas, [0468B] cujus poenalitatem poenalior mortis concludit necessitas;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:24)
cujus vita aut abest, aut spondet absentiam, mors autem instat, aut minatur instantiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:26)
quae culpabilior culpa?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:20)
Calcare si vis colla superbiae, Flatus tumoris, fulmina spiritus, Pensa caducae pondus originis, Vitae labores mortis et apocham.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION