라틴어 문장 검색

Non enim potest virili congruere formae mulierum se more ornare vel corporis ornatui deservire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 3:2)
Sicut igitur in masculo diximus, ita credimus in muliere non formam tantum quantum morum honestatem sectandam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:2)
Mulier similiter non formam vel cultum vel generis quaerat originem, quia 'Nulli forma placet, si bonitate vacet';
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:8)
Ad hoc imprimis istam tibi trado doctrinam, quod mulierum alia est plebeia, alia nobilis, alia nobilior.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:1)
Mulier plebeia tibi satis est manifesta;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:3)
nobilis mulier dicitur ex vavassoris vel proceris sanguine orta vel eorum uxores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:4)
Mulier enim vincta marito ex mariti ordine suam nobilitatem variando commutat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:7)
Masculi vero nobilitas mulieris nunquam potest coniunctione mutari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:8)
Immo et domina salutata quoddam moderatum debet a masculo tempus interponi, ut mulier, si velit, primo loquatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:4)
Nam si mulier ipsa loquendi praestet initium, gaudere non immerito poteris si verborum tibi copia non abundet, quia ipsius elocutio copiosam tibi sermonis materiam propinabit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:5)
Sed si nimis ipsius mulieris loquendi differantur initia, post spatium moderatum sapienter in sermone prorumpas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:8)
Nam mulieres pro maxima parte in suae personae commendatione laetantur, et cuncta quae suas pertinere videntur ad laudes facile per omnia credunt, plebeiae maxime ac rusticanae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:10)
Miror tamen plurimum si mulierem tam formosam et tanta prudentia decoratam amor extra sua castra diu militare permittit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:3)
Mulier ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:1)
Tui videntur falsitatem continere sermones, quia, quum mihi non sit pulchritudinis forma decora, me quasi super omnes formosam mulieres extollis, et quum sim ornatu sapientiae destituta, me tanquam prudentem tua verba commendant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION