라틴어 문장 검색

nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis, captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos, ubicumque servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 294:1)
ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 511:2)
itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et partim redimere servientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 479:1)
ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi, fratres earum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 31:1)
iam urbe capta a Gallis, quo redempta urbs est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 64:3)
ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal, cum ab suis non redimerentur, venum dederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 571:1)
ubi enim omnia ei qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere victos quibus multari eos velit, ipsius - ius atque arbitrium esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 643:3)
P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multavit, quo si vellet, populus Romanus colonias mittere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 436:1)
exercitum ex Liguribus Q. Minucius - iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse - traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 17:1)
quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 598:1)
equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque quid in his terris fieret, et hoc quo finem Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 603:1)
quae necessaria ad cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 767:2)
quae necessaria ei erant ad cultum redempta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha27)
inde - recepti enim sine cunctatione erant - Thebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 460:1)
erant quibus vel stipendium pendendum, si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum videretur, nec committendum ut in aleam tanti casus se regnumque daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 529:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION