라틴어 문장 검색

Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)
Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장9)
non faciet vos haec munitio tutos a fortuna et inmunes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 22:2)
Si adhuc parum est, adice, ut provincias et extraordinaria imperia continuet, adice, ut dirutis maximis urbibus Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque venturi defensor et conditor maiorem nobilitatem nobili viro adiciat, dici Scipionis patrem !
(세네카, 행복론, Liber III 153:1)
illud pulchrum dignumque, pro parentibus, liberis, amicis, civibus prodire defensorem ipso officio ducente, volentem, iudicantem, providentem, non impulsum et rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:2)
" Atqui, ut in prioribus libris dixi, stat Aristoteles defensor irae et vetat illam nobis exsecari;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 15:3)
Vidit itaque strictis circa sellam suam gladiis commilitones suos, Cimbrum Tillium, acerrimum paulo ante partium defensorem, aliosque post Pompeium demum Pompeianos.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 182:1)
Nunc vero stat contra rationem defensor mali sui populus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 6:1)
quo Troici defensor et vindex soli
(세네카, Troades 488:1)
an fortasse montana sedes circum castella et in eligenda sede perfugii quandam pateris ex munitionum frequentia difficultatem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 1:2)
ut, ubi aquarum munitio deerat, ibi praesidio ualli fines suos ab hostium inruptione defenderent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:6)
Horum ergo plurimi ad memoratam aciem, peracto ieiunio triduano, cum aliis orandi causa conuenerant, habentes defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:4)
Erat in his acerrimus ueri paschae defensor nomine Ronan, natione quidem Scottus, sed in Galliae uel Italiae partibus regulam ecclesiasticae ueritatis edoctus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV.8)
crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia adpetendo loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam ad id quod tum hominum erat munirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 89:1)
nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata valido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 352:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION