라틴어 문장 검색

nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장4)
Nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장2)
Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장26)
non discurris nec locorum mutationibus inquietaris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 1:1)
nihil aeque sanitatem impedit quam remediorum crebra mutatio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 3:2)
Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 2:1)
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:1)
Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:3)
" Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 11:6)
" Quid terrarum iuvare novitas potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:4)
At cum istud exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 4:1)
Mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit ventus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:4)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 6:1)
Nulla sine motu ars, nulla mutatio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION