라틴어 문장 검색

altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:1)
nam hi, quia verborum mutatio sensus quoque verteret, omnes figuras in verbis esse dixerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 16:1)
verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel praesumptione:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 65:1)
Haec schemata aut his similia, quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 180:3)
sed elegantius, quod est positum in rei proprietate:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 225:1)
quod apud Ciceronem conversum ita est, ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 239:3)
mutatio, si ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit horminum, rerum, factorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 246:1)
nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 255:2)
ratio adiectione, detractione, mutatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 404:3)
Plurima vero mutatione figuramus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:3)
hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:2)
ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 122:2)
iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam, quae intuentes deerrare non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 127:3)
ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi, sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 191:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION