라틴어 문장 검색

Itaque inter amicos dixit duas habere se filias delicatas, quas necesse haberet ferre, rem publicam et Iuliam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 4:3)
Necesse est multos timeat quem multi timent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 4:4)
Psallere saltare elegantius quam necesse est probae?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:4)
et necesse est initium abruptum habeat, quoniam satis indignantibus leniter incipere non convenit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:5)
Dicas mihi, inquit, volo, doctorum optime, si concedimus, sicuti necesse est, oratorem fuisse Virgilium, si quis nunc velit orandi artem consequi, utrum magis ex Virgilio an ex Cicerone proficiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 2:2)
quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:3)
— Si tangere portus Infandum caput ac terris adnare necesse est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 5:1)
Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem necesse est habeat huius annotationis scientiam promptiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:3)
Λίγξε βιὸς, necesse est ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:2)
Nam si, ut fateri necesse est, in omni conventu aut tacendum est aut loquendum, quaeramus, silentiumne conviviis an et oportunus sermo conveniat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:1)
Ergo inpossibilem mihi dicitis spem salutis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:4)
Nam pulmentorum varietas recipit varia condimenta, quibus gula ultra quam naturae necesse est lacessitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:3)
sed ab auctoritate vestra tamquam ab edicto praetoris impetrata venia gulae patronum, quia necesse est, profitebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:3)
At, inquies, ipsa inmoderatio ex ciborum varietate nascitur titillante gula et ad sumenda plura quam necesse est provocante.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 23:1)
Cum ergo aeris frigore et gelu coacta coalescit, necesse est per evaporationem velut exprimi ex ea auram illam tenuissimam, qua discedente conveniat in coagulum sola terrea in se remanente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION