라틴어 문장 검색

nimirum insanus paucis videatur, eo quod maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장77)
Quidquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:10)
Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae condicionis narro statum - horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi - viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolin et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:8)
nimirum summi ducis est occidere Galbam et curare cutem;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II62)
constat leviori belua sumptu nimirum et capiunt plus intestina poetae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII27)
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae, felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, quique novum totiens mustum bibit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X103)
nam siquid dignum censoris fecerit ira quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui omnia deterius tua per vestigia peccet, corripies nimirum et castigabis acerbo clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV15)
Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 23:1)
Tantumque libertatis novae gaudium incesserat, ut vix mutati status fidem caperent alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe dimitteret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 3:1)
Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 13:1)
Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla dederat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 12:1)
In hoc statu rerum pares opibus animis dignitate (unde et nata Livio Druso aemulatio)equitem Servilius Caepio, senatum Livius Drusus adserere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 4:1)
Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur, repetitio eorum procul dubio labe- factabat compositae civitatis statum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 3:2)
est etiam quoque pacati status aëris ille, pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:3)
quam bene si videat, iam rebus quisque relictis naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION