라틴어 문장 검색

nam iam remotis gradibus dignitatum, per quas solebat ultimo a quoque summus quisque discerni, solum erit posthac nobilitatis indicium litteras nosse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 2:2)
parce tantum in nobilitatis invidiam rusticari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 2:2)
"duro nec enim ex adamante creati, sed tua turba sumus, clarus de gente Latina est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum nobilitas gavisa tulit praesagaque formae protinus c nostro posuit cognomina caelo, hunc egomet tota quondam - tibi dulce - pharetra improbus et densa trepidantem cuspide fixi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam34)
"genus ipse suis permissaque retro nobilitas:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici42)
"- nobilitas, propiorque fluat de sanguine iuncto Iuppiter, anne feret luxu consueta paterno hunc regina larem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권167)
Atque hic ingenti Capaneus Mavortis amore excitus et longam pridem indignantia pacem corda tumens - huic ampla quidem de sanguine prisco nobilitas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권236)
"quid si insidiis et fraude dolosa rex agit, extrema est cui nostra in sorte timori nobilitas tuaque ante duces notissima virtus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권309)
Peregrinos enim deos non putem extraneae genti magis fautum voluisse quam suae, et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt, transfretanis dedisse, viderit Cybele, si urbem Romanam ut memoriam Troiam generis adamavit, vernaculi sui scilicet adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores transire prospexit, quos sciebat Graeciam Phrygiae debellatricem subacturos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 3:3)
Sed ipse nobilitatem religionis non minore quam parentes et cognati uirtute deuotionis exercuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:6)
Nobilitatem uero illam, quam ad saeculum uidebatur habere, totam ad nanciscendam supernae gloriam dignitatis diuina gratia largiente conuertit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:7)
et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me qui nomini officient meo consoler.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 5:2)
percunctatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidve quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam audierit Troianos esse, ducem Aeneam, filium et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 23:2)
in novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 364:2)
Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, cum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio partum Romae edidisse Prisci Tarquini in domo ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 411:3)
consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 625:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION