라틴어 문장 검색

scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte extructis aliis alias super impete miro.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:6)
Hac etiam fit uti de causa mobilis ille devolet in terram liquidi color aureus ignis, semina quod nubes ipsas permulta necessust ignis habere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:1)
Quod superest, [quali] natura praedita constent fulmina, declarant ictus et inusta vaporis signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:1)
transit enim validum fulmen per saepta domorum clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:5)
nam caelo nulla sereno nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:2)
praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:5)
nec tanto possent venientes opprimere imbri, flumina abundare ut facerent camposque natare, si non extructis foret alte nubibus aether.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:8)
quippe etenim supra docui permulta vaporis semina habere cavas nubes et multa necessest concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:11)
hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum forte locum quemvis, expressit multa vaporis semina seque simul cum eo commiscuit igni, insinuatus ibi vortex versatur in arto et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:12)
tantus discidio nubis ventique procella mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:20)
Est etiam cum vis extrinsecus incita venti incidit in validam maturo culmine nubem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:1)
quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:2)
sic igitur quoque res accendi fulmine debet, opportuna fuit si forte et idonea flammis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:8)
multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:9)
frigore enim desunt ignes ventique calore deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION