라틴어 문장 검색

spernentibus Etruscis Lucumonem exsule advena ortum, ferre indignitatem non potuit oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 363:1)
neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum gloriae Superbo exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 4:1)
multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura quae extorta secessione ac vi patribus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 375:1)
ibi in contionis modum orationem exorsus, ut omnia, inquit, obliviscamini alia, veteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 409:1)
illud quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium extorquere voluerunt, nunc consultum repente volunt, quale est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 50:1)
Periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 54:3)
eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:3)
"quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 442:1)
Tullius magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neve imperatoriae maiestatis crederet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 136:1)
quae ubi frequens convenit, quandoque, inquit, tu, T. Manli, neque imperium consulare neque maiestatem patriam veritus adversus edictum nostrum extra ordinem in hostem pugnasti, et quantum in te fuit, disciplinam militarem, qua stetit ad hanc diem Romana res, solvisti, meque in eam necessitatem adduxisti, ut aut rei publicae mihi aut mei obliviscendum sit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 92:1)
iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius, contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 497:1)
ceterum si sibi adiutorem belli sociumque imperii darent, quonam modo se oblivisci P. Deci consulis per tot collegia experti posse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 361:1)
non ita inquit, patres conscripti, vestrae maiestatis meminero, ut me consulem esse obliviscar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 538:1)
qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 130:1)
victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 355:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION