라틴어 문장 검색

adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 318:2)
ex his tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 20:1)
mediis consiliis standum videbatur - ut oppidis se tenerent, ne lacessitus Romanus causam belli haberet - et si cuius oppidi obsidio nuntiata esset, undique ex omnibus populis auxilium obsessis ferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 187:1)
deletisque eis ad ipsius obsidionem omnes conversi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 344:2)
Publilio triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione domitos hostes in fidem venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 377:1)
dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem ex obsidione a se ereptum non ultra saevisse quam ut legatum eum ad exercitum pro consule relinqueret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 472:1)
neapolitani bello et obsidione victi in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha12)
ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 95:1)
artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 187:1)
nam insessis omnibus viis per quas commeatus ex Samnio subvehebantur, fame domiti Samnites qui Luceriae in praesidio erant legatos misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui causa belli essent absisteret obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 209:2)
pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 225:1)
et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi obsidibus L. Plautio consuli datis in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 293:1)
hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 303:2)
neque enim Samnites ad Plisticam manserant sed accitis ab domo novis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 309:1)
Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis viribus omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per vim Samnis potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 317:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION