라틴어 문장 검색

An cuiusquam tibi temporalis salus carior esse debuerat quam huius aeterna?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:3)
salutem vero meam commendo precibus tuis, poscens et ipse a domino, ut dedicationem tantae fabricae pacis prosperitas prosequatur.
(아우구스티누스, 편지들, 62. (A. D. Epist. CCLXIX) Beatissimo Ac Venerabili Fratri et Consacerdoti Nobilio Augustinus7)
Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 1:1)
falsum enim pro amici salute consilium dedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 18:3)
set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 3:2)
Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si sonis mitioribus non inmodice ferocirent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 3:1)
Alia nisi haec salutis via nulla est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 10:1)
Senatus ad regem legatos misit mandavitque ut de Timochare nihil proderent, sed monerent uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 4:1)
"Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:1)
Sed enim id iam non faciam, inquit, nec me ipse afficiam contumelia, eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, aegre passus quod cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet rationem pecuniae praedatae posceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 12:1)
Civica corona appellatur, quam civis civi a quo in proelio servatus est testem vitae salutisque perceptae dat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 12:1)
Alia namque principia conducunt reos apud indices defendenti et clementiam misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, viro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum graviter ac libere indignanti simul ac dolenti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 19:1)
Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur, iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius qui apud eos accusatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 20:1)
Proinde morbi quoque et aegritudines partae sunt, dum salus paritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 13:1)
Philippus Aristoteli salutem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION