라틴어 문장 검색

movet animus omnes fortis et leto obvius.
(세네카, Troades 1178:1)
HESTERNA, mea lux, cum potus nocte vagarer, nec me servorum duceret ulla manus, obvia nescio quot pueri mihi turba minuta venerat (hos vetuit me numerare timor);
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a1)
sic Susa tremant positisque pharetris exarmata tuum circumstent Bactra tribunal.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 255)
nam numquam metuis loqui quod aequum est, si te Sulla premat ferusque Carbo, si tristes Marti trucesque Cinnae, et si forte tuum caput latusque circumstent gladii triumvirales);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium106)
quarum aviditati non solum amoena fontium aut abstrusa puteorum, quamquam haec quoque, sed tota illa vel vicina vel obvia fluenta, id est vitrea Velim* gelida Clitumni, Anienis caerula Naris sulpurea, pura Fabaris turbida Tiberis, metu tamen desiderium fallente, pollicebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 8:3)
hic si dominum seu domestica seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu caduci fluminis mutuae vocum vices minus intelleguntur, in aurem sibi populus confabulatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:1)
Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obvium manui fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 6:1)
iam te circumstant paradisi milia sacri;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:15)
tunc thyrsos pariterque levant pariterque reponunt multiplicantque gradum, modo quo Curetes in actu quoque pii Samothraces eunt, nunc obvia versae pectine Amazonio, modo quo citat orbe Lacaenas Delia plaudentesque suis intorquet Amyclis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:69)
tunc et Danai per sacra fidemque hospitii blandusque precum compellit Ulixes, ille, etsi carae comperta iniuria natae et Thetidis mandata movent prodique videtur depositum tam grande deae, tamen obvius ire tot metuit fatis Argivaque bella morari;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:114)
laetantur montes et conubialia pandunt antra sinus lateque deae Sperchios abundat obvius et dulci vestigia circuit unda.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권42)
Par operi sedes, hinc obvia limina pandit, qui fessus bellis adscitae munere prolis primus iter nostris ostendit in aethera divis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.10)
obvius intranti rursus quis in ora manusque prosiliet brevibusque umeros circumdabit ulnis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus30)
en hilaris circumstat turba tuorum defensatque patrem, quem non hoc agmine vineas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten20)
sic alta senescit imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi invidet et velis adnubilat aura secundis, carpitur eximium Fato Priscilla decorem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam56)

SEARCH

MENU NAVIGATION