라틴어 문장 검색

nollem Corinthum, sed credo aliquid secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:2)
Deinceps de ordine rerum et de opportunitate temporum dicendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:1)
locum autem actionis opportunitatem temporis esse dicunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:7)
tempus autem actionis opportunum Graece εὐκαιρία Latine appellatur occasio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:8)
Sic fit, ut modestia haec, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:9)
Itaque hac opportunitate anuli usus reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit, quos obstare arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:6)
Ego vero te, Crasse, cum vitae flore tum mortis opportunitate divino consilio et ornatum et exstinctum esse arbitror;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 12:1)
Sit autem hoc etiam in praeceptis, ut, si quando tempus ipsum aut res aut locus aut interventus alicuius aut interpellatio aut ab adversario dictum aliquod et maxime in perorando dederit occasionem nobis, ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne relinquamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 4:3)
Urbi autem locum, quod est ei, qui diuturnam rem publicam serere conatur, diligentissime providendum, incredibili oportunitate delegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:2)
Ac mihi quidem videntur e locis quoque ipsis, qui a quibusque incolebantur, divinationum oportunitates esse ductae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 135:1)
"Ac mihi quidem videntur e locis quoque ipsis, qui a quibusque incolebantur, divinationum opportunitates esse ductae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 135:1)
O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me fundum Formianum velit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 4:11)
si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 18 4:10)
laetatus sum felicitate navigationis tuae, opportunitate Piliae, etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliae meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 2:3)
haec optima in malis, quoniam illius alterum consulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 18 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION