라틴어 문장 검색

quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
validusque est leo pectore et priore corporis parte ac degenerat posterioribus membris, aeque solis vis prima parte diei ad meridiem increscit, vel prima parte anni a vere in aestatem, mox elanguescens deducitur vel ad occasum qui diei, vel ad hiemem quae anni pars videtur esse posterior:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 17:2)
θεοὶ δ’ ἅμα πάντες ἕποντο, sidera intelleguntur, quae cum eo ad occasus ortusque cotidiano impetu caeli feruntur eodemque aluntur humore.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 3:2)
Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam Detulit in terras?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 1:1)
quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 1:2)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 8:2)
— Ingeminant abruptis nubibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 27:1)
Nunc hinc, nunc illinc abruptis nubibus ignes
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 27:3)
Ipsis est aer avibus non aequus, et illae Praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:2)
pars aetheris illa sereni Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:16)
Tacitum sine nubibus ullis Fulmen, et Arctois rapiens e partibus ignem, Percussit Latiale caput:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:7)
Nam mitis in alto Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret, Et coelum Mars solus habet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION