라틴어 문장 검색

Caesar id quod erat suspicatus aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quae in statione erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 32장2)
His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 18장4)
Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem intermittit peditatumque subsequi iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 38장1)
Ne Vorenus quidem tum sese vallo continet, sed omnium veritus existimationem subsequitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장5)
Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus in itinere cum legione occurrit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 47장3)
Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 18장2)
monet, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio fiat: sese confestim subsequi dicit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 29장5)
Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 31장1)
Hos subsecuti calones equitesque eodem impetu militum virtute servantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장5)
Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum castris deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia passuum XVI.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 16장1)
Omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 16장3)
Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장1)
Fugato omni equitatu Vercingetorix copias, ut pro castris collocaverat, reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 68장1)
Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 84장3)
Utrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus, quo maxime contendi conveniat:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 85장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION