라틴어 문장 검색

sed etiam in vallibus poni posse vites superius indicavit, ut "hic tibi praevalidas olim multoque fluentes sufficiet Baccho vites":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2732)
olim quandoque.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4031)
quae enim nunc Tyros dicitur, olim Sarra vocabatur a pisce quodam, qui illic abundat, quem lingua sua sar appellant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5063)
centum quadriiugos a. a. f. c. id est unius diei exhibebo circenses, quia, ut Varro dicit in libris de gente populi Romani, olim xxv.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 181)
ergo 'centum cur- rus' secundum antiquitatem dixit, sicut etiam 'ad flumina'. olim enim in litore fluminis circenses agebantur, in altero latere positis gladiis, ut ab utraque parte esset ignaviae praesens periculum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 186)
quae nunc Lydia, olim Maeonia vo- cabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3796)
et aliter 'olim' pro 'aliquando'. et 'deprensis' verbum proprie nauticum, cum tempestate occupantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4202)
"Omitto Persas de equorum hinnitu augurantes principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam, transeo."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:15)
De C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem non libet augurari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:5)
additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius - et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima - is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi - probe vero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 1:2)
quos olim Fauni vatesque canebant, cum neque Musarum scopulos .... nec doctis dictis studiosus quisquam erat ante hunc ait ipse de se nec mentitur in gloriando:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장5)
quamquam avis quasdam, et alites et oscines, ut nostri augures appellant, rerum augurandarum causa esse natas putamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 160:6)
Mihi quidem non apud Medos solum, ut ait Herodotus, sed etiam apud maiores nostros iustitiae fruendae causa videntur olim bene morati reges constituti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 54:1)
ego enim, quantum auguror coniectura quantaque ingenia in nostris hominibus esse video, non despero fore aliquem aliquando, qui et studio acriore quam nos sumus atque fuimus et otio ac facultate discendi maiore ac maturiore et labore atque industria superiore, cum se ad audiendum legendum scribendumque dederit, exsistat talis orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus, sed etiam eloquens dici possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 95:1)
Ex consentaneis et ex praecurrentibus et ex repugnantibus, ut olim Crassus adulescens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 170:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION