라틴어 문장 검색

et quamquam una fere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus multitudinis, genus quoque dicendi grandius quoddam et in- lustrius esse adhibendum videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 337:3)
aut alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:4)
ut cum grandem orationem pro longa, minutum animum pro parvo dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 169:2)
Natura, ut sint alia sonantiora grandiora leviora et quodam modo nitidiora, alia contra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:3)
hic autem locus grandia requirit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:6)
et reperiret et tueretur, alter autem de ipsa iustitia quattuor implevit sane grandis libros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 15:1)
quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:3)
hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:6)
atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 22:4)
sed videtis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:4)
quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 81:4)
De quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem, quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 59:3)
De quibus disputans Chrysippus, multis et minutis somniis colligendis, facit idem quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 59:3)
addit illud sane molestum, pecuniam Domitio satis grandem quam is Corfini habuerit non esse redditam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 14 7:4)
grandiores sunt omnino quam erant illi sed tamen multa detracta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13-14 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION