라틴어 문장 검색

florentes aere catervas Ennius et Lucretius florere dicunt omne quod nitidum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8041)
florere praeterea iuventute quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam aetate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 117:1)
Merito igitur mulier opulenta laudatur, si opulentia rerum omissa coamantem quaerat egenum, cui sua valeat opulentia subvenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:7)
Pro Martio omne genus violarum, praecipue purpuereae simplici flore, quae sunt praecocissimae, pseudo-narcissus luteus, bellis, amygdalus, quae tunc floret, malus Persica, et cornus, quae etiam tunc florent, rubus odoratus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:5)
Pro Maio et Iunio camacariophyllus omnium generum, praecipue virgineus, omne genus rosarum, moschata tota excepta, quae serius floret, periclemenum commune, fraga, euglostum, columbina, flos Africanus simplex et multiplex, cerasus, que tum fructum profert, ribes, ficus in fructu, baccae rubi idai, vitis flores, lavendula florens, satyrium hortense flore albo, herba muscaria, lilium convallium, malus florens, flos cyaneus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:7)
tunc patriam tuam florentem videbis non opinione stultorum sed veritate sapientium, cum haec patria carnalis generationis tuae portio fuerit illius patriae, cui non corpore sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles dei post labores velut hiemales vitae huius intermina aeternitate florebunt.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION