라틴어 문장 검색

cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 408:2)
cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 211:2)
illium enim, de quo summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 3:2)
nam cum omni virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 6:2)
ille iam paene medius adfectus est ex amoribus et ex desideriis amicorum et necessariorum, nam et hoc maior est et illo minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:1)
reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 68:1)
quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, [quae constat non propriis sed translatis]. Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 182:3)
Naturalia desideria finita sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:1)
Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:3)
Quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:3)
De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:1)
panem et aquam natura desiderat Nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit, cum ipso Iove de felicitate contendat, ut ait Epicurus, cuius aliquam vocem huic epistulae involvam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 4:6)
Bassus noster videbatur mihi prosequi se et conponere et vivere tamquam superstes sibi et sapienter ferre desiderium sui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 5:1)
Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas adferunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 1:3)
tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut domus renovat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION