라틴어 문장 검색

Scimus a quibus principiis natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:3)
" Ordinatur sine dubio ista ratione animus, sed non ista tantum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 33:2)
In particulas suasisse totum ordinanti parum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 44:5)
Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec vis exspectare libros, quos cum maxime ordino continentes totam moralem philosophiae partem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 1:1)
quaedam illos corrigunt et ordinant, quaedam naturam eorum et originem scrutantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 2:4)
Latro sic tamen ordinauit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 5:10)
Hanc controuersiam magna pars declamatorum sic dixit, ut non controuersiam diuiderent sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 12:1)
De beneficiis dicendum est et ordinanda res, quae maxime humanam societatem alligat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 34:1)
Unde istam, per quam actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem ?
(세네카, 행복론, Liber IV 25:3)
cum in ipso vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura dividimus ?
(세네카, 행복론, Liber IV 50:1)
At ille qui nullum non tempus in usus suos confert, qui omnem diem tamquam ultimum ordinat, nec optat crastinum nec timet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 41:1)
De cetero fors fortuna, ut volet, ordinet;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 41:4)
Cogitationes suas in longum ordinant ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 49:4)
Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 68:1)
ut lex et naturae necessitas ordinavit, aliunde alio deferuntur ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION