라틴어 문장 검색

Historia vero naturalis et experimentalis tam varia est et sparsa, ut intellectum confundat et disgreget, nisi sistatur et compareat ordine idoneo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 34:1)
deprehensio autem fit post apertionem vasis vel per manum vel per vitrum graduum ordine applicatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:10)
in iis videlicet, ubi minus cohibita est natura formae et impedita et redacta in ordinem per naturas alias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:5)
Calidum ad sensum res respectiva est, et in ordine ad hominem non ad universum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 221:1)
Ex Vindemiatione autem ista Prima, forma sive definitio vera caloris (ejus qui est in ordine ad universum, non relativus tantummodo ad sensum) talis est, brevi verborum complexu:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:1)
septimo, de Deductione ad Praxin, sive de eo quod est in ordine ad Hominem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:7)
Instantiae constitutivae sunt, ordo sive distributio, quae manifesto juvat memoriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:3)
item Loci in memoria artificiali, qui aut possunt esse loci secundum proprium sensum, veluti janua, angulus, fenestra, et similia, aut possunt esse personae familiares et notae, aut possunt esse quidvis ad placitum (modo in ordine certo ponantur), veluti animalia, herbae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:4)
Atque ex isto manipulo trium instantiarum, videlicet ordinis, locorum artificialis memoriae, et versuum, constituitur species una auxilii ad Memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:9)
In prima videlicet, debet esse aliquid quod congruat cum ordine;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:14)
atque omnem potentiam majorem pendere et ordine derivari a fontibus formarum, quarum nulla adhuc inventa est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 309:3)
Sequuntur quinque ordines instantiarum, quas uno vocabulo generali Instantias Lampadis sive Informationis Primae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:1)
Verum de his exactius dicemus quando ad Adminicula Inductionis tractanda sermo ordine dilabetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:4)
ubi scilicet parva moles materiae longe majorem superat et in ordinem redigit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 434:2)
per quem partes in corpore aliquo praedominantes et imperantes reliquas partes fraenant, domant, subigunt, ordinant, et cogunt eas adunari, separari, consistere, moveri, collocari, non ex desideriis suis, sed prout in ordine sit et conducat ad bene esse partis illius imperantis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION