라틴어 문장 검색

Apud paganos, lucem esurientes, Solis dei, Solis invicti, cultus increbruit, qui oriens invocabatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:7)
nona summissum rotat hora solem, partibus vixdum tribus evolutis, quarta devexo superest in axe portio lucis, nos brevis voti dape vindicata solvimus festum, fruimurque mensis adfatim plenis, quibus inbuatur prona voluptas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium2)
Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, accipies secura;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:9)
Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:1)
torquet medios Nox humida cursus, et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:13)
filius huic fato divom prolesque virilis nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:3)
Devexo interea propior fit Vesper Olympo, iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:1)
Hinc ope barbarica variisque Antonius armis, victor ab Aurorae populis et litore rubro, Aegyptum viresque Orientis et ultima secum Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:8)
Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:6)
at ima solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis ad terramque fluit devexo pondere cervix.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:17)
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis] omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:3)
ille seu Parthos Latio imminentis egerit iusto domitos triumpho sive subiectos Orientis orae Seras et Indos, te minor latum reget aequos orbem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1218)
me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 286)
desiderantem quod satis est neque tumultuosum sollicitat mare nec saevus Arcturi cadentis impetus aut orientis Haedi, non verberatae grandine vineae fundusque mendax arbore nunc aquas culpante, nunc torrentia agros sidera, nunc hiemes iniquas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 19)
hostium uxores puerique caecos sentiant motus orientis Austri et aequoris nigri fremitum et trementis verbere ripas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 277)

SEARCH

MENU NAVIGATION