라틴어 문장 검색

ecce et Iasonidae iuvenes, nova gloria matris Hypsipyles, subiere iugo, quo vectus uterque, nomen avo gentile Thoas atque omine dictus Euneos Argoo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권127)
Mons quem incoluerat, Saturnius dictus, civitas quam depalaverat, Saturnia usque nunc est, tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 8:1)
Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:2)
Quo regni culmine sublimatus, nihilominus, quod mirum dictu est, pauperibus et peregrinis semper humilis, benignus, et largus fuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.5)
In cuius locum Honorius archiepiscopus ordinauit Ithamar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed uita et eruditione antecessoribus suis aequandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV.7)
et ipse, defuncto Ithamar, consecrauit pro eo Damianum, qui de genere Australium Saxonum erat oriundus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.9)
Sed hunc ubi peregrinum atque oriundum de natione Anglorum cognouere carnifices, pepercere illi, neque eum trucidare cum suo uoluere pontifice.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:8)
Quod si mysticam quoque uos in his rationem audire delectat, primo mense anni, qui ctiam mensis nouorum dictus est, pascha faccre iubemur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:1)
oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 180:1)
virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 212:1)
nio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 232:3)
sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 238:2)
Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit, cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi Tarquiniis - nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat - facultas non fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 359:1)
Octavio Mamilio Tusculano - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus - ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 505:1)
posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba oriundi sint, eo foedere teneantur quo ab Tullo res omnis Albana cum coloniis suis in Romanum cesserit imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 528:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION