라틴어 문장 검색

Iuvat me quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 1:3)
Hic ille mecum auctoritatibus agit ac mihi ex Graecis orationes Lysiae ostentat, ex nostris Gracchorum Catonisque, quorum sane plurimae sunt circumcisae et breves:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 4:1)
Nam Spurinna Bructerum regem vi et armis induxit in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est pulcherrimum victoriae genus, terrore perdomuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 2:1)
Est enim nudum, nec aut vitia si qua sunt celat, aut laudes parum ostentat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:1)
monitum enim ne desiderio senatoris, non iam quasi de nundinis sed quasi de gratia fama dignitate certantis, tam pertinaciter praesertim in senatu repugnaret, alioqui maiorem invidiam quam proxime passurus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 2:3)
Permultum interest mea te ostentare, tecum circumire.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:2)
nam mihi satis est certare mecum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 1:4)
Nam ille quoque praecipuam se voluptatem ex amicitia tua capere profitetur, certatque tecum honestissimo certamine mutuae caritatis, quam ipsum tempus augebit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 2:1)
Licebit interdum et notissima eligere et certare cum electis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 3:4)
Eritne quam postea uxoribus nostris ostentare possimus?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 7:2)
Rigor aquae certaverit nivibus, nec color cedit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 4:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique persolvimus novaque rursus certante commilitonum et provincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam florentem et incolumem ea benignitate servarent, quam super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore meruisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1001)
"at postquam fortuna loci caput extulit huius, et tetigit summos vertice Roma deos, creverunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt, quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant, atque ipsae vitiis sunt alimenta vices."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권118)
nobiscum, siqua est fiducia vobis, Thespiades certate deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:7)
Tum sine sorte prior quae se certare professa est, bella canit superum, falsoque in honore Gigantas ponit et extenuat magnorum facta deorum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION